quibus transgressis dixit Dominus ad Iosue
elige duodecim viros singulos per singulas tribus
et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo ubi
steterunt sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos
ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria
vocavitque Iosue duodecim viros quos elegerat de filiis
Israhel singulos de tribubus singulis
et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis
medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris
iuxta numerum filiorum Israhel
ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii
vestri cras dicentes quid sibi volunt isti lapides
respondebitis eis defecerunt aquae Iordanis ante arcam
foederis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides
isti in monumentum filiorum Israhel usque in aeternum
fecerunt ergo filii Israhel sicut eis praecepit Iosue
portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides ut ei
Dominus imperarat iuxta numerum filiorum Israhel usque ad locum
in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos
alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis
alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis et
sunt ibi usque in praesentem diem
sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis
medio donec omnia conplerentur quae Iosue ut loqueretur ad
populum praeceperat Dominus et dixerat ei Moses festinavitque
populus et transiit
cumque transissent omnes transivit et arca Domini
sacerdotesque pergebant ante populum
filii quoque Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse armati
praecedebant filios Israhel sicut eis praeceperat Moses
et quadraginta pugnatorum milia per turmas et cuneos
incedebant per plana atque campestria urbis Hiericho
in illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israhel
ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret
dixitque ad eum
praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis ut
ascendant de Iordane
qui praecepit eis dicens ascendite de Iordane
cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini et
siccam humum calcare coepissent reversae sunt aquae in alveum
suum et fluebant sicut ante consueverant
populus autem ascendit de Iordane decimo mensis primi die
et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis
Hiericho
duodecim quoque lapides quos de Iordanis alveo sumpserant
posuit Iosue in Galgalis
et dixit ad filios Israhel quando interrogaverint filii
vestri cras patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti
lapides
docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit
Israhel Iordanem istum
siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro
donec transiretis
sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec
transiremus
ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum
et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore